PORCA

PORCA
I.
PORCA
prima Cereri mactata legitur, apud Ovid. Met. l. 15. v. 111. et seqq.
Longius inde nefas abiit, et prima putatur
Hostia sus meruisse mori: quia semina pando
Eruerit rostrô, spemque interceperit anni.
Quem admodum similem ob causam caper Baccho immolari consuevit. Eidem Cereri Porca mactabatur, abeo, quimortuo iusta non fecisset, i. e. glebam non ob iecisset, quod mos erat eis facere prius, quam novas fruges gustarent, teste Cicer. de Legg. l. 2. ubi Dempsterus rescribi vult, i. e. glebam in os iecisset: Non enim gleba haec terrae cadaveri solum abiecto imponi, sed et ipsi ori, solebat, ut Horatius quoque confirmare videtur, l. 1. Od. 28. v. 23.
At tu nauta vagae ne parce malignus arenae,
Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare. ———
Vide quoque infra Praecidanea porca. Eâdem caesâ foedera Romanos percussisse, notum ex Livio, l. 1. c. 24. aliisque. Idem in nuptiis factitatum fuisse, docet Varro, de Re Rust. l. 2. c. 4. Nuptiarum initiô antiqui Reges ac sublimes viri in Hetruria, in coniunctione nuptiali, nova nupta et novus maritus, primum Porcam immolant. Prisci quoque Latini et etiam Graeci in Italia, idem fecisse videntur. Nam et nostrae mulieres, maxime Nutrices, naturam, qua feminae sunt, in Virginibus appellant porcam, et Graece χοῖρον, significantes dignum esse insigni nuptiarum. Vide quae hanc in rem habet Voss. de Or. et progr. Idolol. l. 4. c. 36. Sed et, quia in salute familiarum salus consistit publica, eo quotannis 4. Non. Februar. in compitis, (unde Compitalibus nomen) Laribus publicum fuisse factum sacrum Porcâ, velut hostiâ lustrali, Propertius in digitat, l. 4. Eleg. 1. v. 23.
Parva saginati lustrabant compita porci;
quem larium cultum una cum domestico in foco, iunxit M. Cato de Re R. c. 5. apud praefatum Vossium, de Idolol. l. 1. c. 11. sub fin. Sed et caedere Silvano Porcum, Iuvenalis dixit, Sat. 6. v. 447. Ut alia omittam. Ad communem usum transeo: Ut sapidiores haberentur, castrabantur Porci. ac nomen tum mutabant. Ut enim prius Verres, ita postea dictisunt Maiales, a Dea Maia, cui sacrificari solebant. Fuit autem Maia eadem, quae Ops sive Tellus, magna omnium Mater. Nec vero Porci solum sed et Porcae castrabantur: a quo more sive Gyges Lydorum Rex ut Hesychius Illustris; ac Suidas tradunt; sive Andramytes, Croesi frater, ut Athenaeus prodidit, exemplum petiit feminas castrandi; quo florenti semper aetate iis uteretur. neque suilla tanto in pretio solum erat, quia saporis esset delicati: sed et quia, si ista varie condiatur, varios habeat sapores. Qua de re Plin. l. 8. c. 51. Neque alio ex animali numerosior materia ganeae; quinquaginta prope sapores, cum coeteris singuli. Quod non ignoravit hospes Chalcidensis, qui T. Quinctio Flaminio variam stupente venationem, respondit, Condimentis varietatem illam et speciem ferinae carnis, ex mansueto sue factam; apud Livium, l. 35. c. 49. quod idem legas apud Plut. in Flaminio et Apophthem. Nullum vero maius gulae argumentum Porcô Troianô; quem ita, Macrobiô, Saturn. l. 2. c. 9. teste, dixerunt, quia sic foret aliis animalibus gravidus; ut ille equus Troianus armatis fuit: quamquam non solum animalibus, sed etiam aliis cupediis, farciretur. Ut ille, de quo Athen. l. 9. in quo turdi, et aliae aviculae, item vulvae concisae, ovorum vitelli et isicia: qui cum exenteratus et varie adeo repletus foret; non tamen apparebat corpore eius ullum signum iugulationis vel apertionis. Praeterea, cum integer apponeretur, dimidiâ tamen fui parte erat elixus, altera autem assatus. At a suilla Iudaei, ut et a leporina, quae utraque tantopere Romanis in delitiis, abstinere div initus iussi sunt; Cuius rei triplex ratio fuit. Una est, quod animal hoc nec humanis abstineat carnibus, qua de causa et Aegyptios ab ea Aelian. abstinuisse iudicat, de Animal. l. 10. c. 16. Altera, quod coenô se volutare gaudeat: quae duae causae mores respiciunt. Tertia ad naturam pertinet, quia in Iudaea, ut et in aliis quibusdam Orientis terris, item Aegypto, esus suillae con ciliaret lepram, ac vitiligines, ut est apud Plut. in Symposiac. l. 4. quaest. 5. atque idem forte Aegyptios, ut ab ea sibi temperarent, movit. Sed et hi cultus ergo eam adversabantur: nempe quia sus roftrô humum fodiendo semina terrae commissa adoperit, ne ab avibus devorentur. Sane et Cretensibus, sus culta. Athen. l. 9. ἱερόν ἐςτι ζῶον παρὰ Κρηςίν. sacrum est hoc animal Cretensibus. Et paulo post, διὸ πάντες τὸ ζῶον τοῦτο περίςεπτον ἡγοῦνται, addit que Cretenses proin porcinâ abstinere. Praeter utramque autem modo memoratam gentem, Gallograecos quoque Pessinunta incolentes, suillam aversatos fuisse, docet pausan. in Atticis: Arabes Scenitas, Solinus, c. 46. hodiernosque Muham medanos constat ex Azoara 33. et 34. in quo tamen a Tur cis abeunt persae. Sed neque Sinenies eâ vesci ex Pereira discimus et aliis, qui res Sinicas signârunt. Denique et de Tartaris idem proditur, vide Voss. iterum, ubi supra, l. 3. c. 66. ut et infra, voce Sus. it. Porc. Inter signa militaria Porci quoque apud Romanos effigies fuit. Festus, l. 12. Porci effigies, inter militaria signa quintum locum obtinebat, quia confectô bellô, inter quos pax fieret, caesâ porcâ foedus firmari solebat. nampe de privatarum Legionum signis intelligendum. Omnes enim sub sola aquila educebantur. Vide Lipsium, Mil. Rom. hadr. Iunium, Adversar. l. 3. c. 2. et Dempster. Paralipom, in Rosinum. l. 10. Etiam Porcinum caput a militibus dici consuevit, qui Cuneus aliter dicebatur, multitudo nempe peditum, quae iuncta cum acie primum angussior, deinde latior processit et adversariorum ordines rupit, cum a pluribus n unum locum tela mitterentur. Typum eius habet Aelian. l. de instruendis aciebus etc. Vide Rosin l. 10. c. 14. ut et infra.
II.
PORCA
terra est elata inter duos sulcos; unde Imporcitor Deus, qui tertrae praeerat arationi. Postquam enim tum Graeci, tum Romani, primo ariâssent terram, seu proscidissent; dein eam redarabant seu iterabant, quod Graeci διπολεῖν dixerunt; tertio iactô semine arabant, quod cum fiebat, boves lirare dicebantur. Tunc enim tabellis additis ad vomerem, simul et satum frumentum operiebant in porois seu liris et sulcabant fossas, quo pulvia aqua delaberetur. Unde Flamen Cerealis, sacrum Cereri ac Telluri faciens, Divosagricolas hôc ordine invocabat, vervactor, Redarator, Imporcitor, Sator seu Insitor etc. Et quidem Liratio seu Imporcatio et Tertiatio eiusdem operis apud Varronem, l. 1. RR. c. 29. e quo haec desumpta, et Plinium, l. 18. c. 20. Columella distinguit, sed ita, ut post iactam sementem utrumque factitatum ostendat: quae sic conciliat Salmasius, ut dicat, alios diversô opere utrumque fecisse, alios coniunctô et unô. Tertiabant, cum tertio arabant post iactum semen, quod ut simul etiam in liras seu porcas redigeretur, cratem vel tabulam ad vomerem quidam adiungebant; Alii seorsim tertiatione factâ, cratem illam seu tabellam, per satum ducebant, ut in liras redigerent. Quod autem Columella, l. 1. c. 4. satum in liras redigerd dixit, alibi vocat semen imporcare. Etenim lira et porca, idem: Liras autem Rustici vocant easdem porcas, cum sie aratum est, ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat. Idem vult Nonius, quum porcas esse dicit signa sulcorum, quaeultra se iaci semina prohibeant: porcere enim esse prohibere. Unde voci origo. Sedem namque siccam seminibus praebebant, aquâ per sulcos delabente, quos sulcos sive lacunas et strias liras alii nominant. Fiebant autem porcae seu lirae, non priusquam semen iactaretur, ut quidam volunt, sed eôdem opere et operâ terra in porcam seu liram, revocabatur ac redigebatur aratrô, et semen imporcabatur, i. e. porcis vel liris condebatur: uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 724. et seqq. Apud Papiam, quod eminet, porca, quod vero defossum est, lira dicitur. Agrimensoribus, vox notat partem agri, latam pedes 30. uti videre est, apud Car. du Fresne in Glossaario.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Porca — (lat.), das weibliche Schwein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • porca — / pɔrka/ s.f. [femm. di porco ]. 1. (non com.) [femmina del maiale] ▶◀ maiala, scrofa, [destinata alla riproduzione] troia. 2. (fig., spreg.) [donna di voraci e morbosi appetiti sessuali] ▶◀ (spreg.) donnaccia, lupa, (spreg.) maiala, (region,… …   Enciclopedia Italiana

  • porca — s. f. 1. Fêmea do porco. 2.  [Figurado, Popular] Mulher suja. 3.  [Tecnologia] Peça de ferro movediça que sujeita o parafuso. 4. Antigo jogo de rapazes. 5. Pau do lagar que atravessa os malhais …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • porca — 1pòr·ca s.f. 1. → porco 2. CO fig., spreg., donna particolarmente disinibita dal punto di vista sessuale; anche come ingiuria Sinonimi: scrofa, troia. 2pòr·ca s.f. TS agr. striscia di terreno sopraelevata sul livello normale del campo e compresa… …   Dizionario italiano

  • Porča — Sp Pòrča Ap Porcia L ŠR Italija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Porca vacca — Données clés Titre original Porca vacca Réalisation Pasquale Festa Campanile Scénario Marcello Coscia Pasquale Festa Campanile Massimo de Rita Acteurs principaux Renato Pozzetto Laura Antonelli …   Wikipédia en Français

  • Porca Misèria — Saltar a navegación, búsqueda Porca Misèria Género Drama Creado por Joel Joan Reparto Joel Joan Anna Sahun Roger Coma Mercè Martínez Julio Manrique Clara Segura Olalla Moreno Mercedes Sampietro Marc Rodríguez I …   Wikipedia Español

  • Porca da Vila — Die Stiere von Guisando Porca da Vila (auch „berrão“ oder „berroa“) sind proto historische, zoomorphe Figuren, deren ehemalige genaue Bedeutung ungeklärt ist. 16 davon fanden sich in der portugiesischen Nordprovinz Trás os Montes und einige… …   Deutsch Wikipedia

  • porca — pop. Puerco, sucio …   Diccionario Lunfardo

  • porca — por|ca Mot Pla Nom femení …   Diccionari Català-Català

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”